TEST

Nov 4, 2024

Tags: Foo, Bar, Bruh,


Libros Eloquentiae

Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates sunt peccata proficientium, quae a bene iudicantibus et vituperantur ex regula perfectionis, et laudantur spe frugis sicut herba segetis. Et sunt quaedam similia vel flagitio vel facinori et non sunt peccata, quia nec te offendunt, dominum deum nostrum, nec sociale consortium cum conciliantur aliqua in usum vitae congrua, et tempori, et incertum est an libidine habendi aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi. Cum vero aliquid tu repente inusitatum et improvisum imperas, etiamsi hoc aliquando vetuisti, quamvis causam imperii tui pro tempore occultes, et quamvis contra pactum sit aliquorum hominum societatis, quis dubitet esse faciendum, quando ea iusta est societas hominum, quae servit tibi? Sed beati qui te imperasse sciunt. Fiunt enim omnia a servientibus tibi, vel ad exhibendum, quod ad praesens opus est, vel ad futura praenuntianda.

Itaque incidi in homines superbe delirantes, carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli, et viscum confectum conmixtione syllabarum nominis tui et domini iesu christi et paracleti consolatoris nostri spiritus sancti. Haec nomina non recedebant de ore eorum, sed tenus sono et strepitu linguae ceterum cor inane veri. Et dicebant veritas et veritas, et multum eam dicebant mihi, et nusquam erat in eis, sed falsa loquebantur non de te tantum, qui vere veritas es, sed etiam de istis elementis mundi, creatura tua, de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo, mi pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. Priora enim spiritalia opera tua quam ista corporea quamvis lucida et caelestia. At ego nec priora illa, sed te ipsam, veritas, in qua non est conmutatio nec momenti obumbratio, esuriebam et sitiebam.